monumenta.ch > Ordericus Vitalis > Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, p1, p2, XXVI. Lotharius rex. Carolus rex. Exstinctio Carolimagni dynastiae.
Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, LIBER PRIMUS., , XXV. Imperatores Romani. Pippinus. Carolus Magnus. Imperatores Constantinopolitani. <<<     >>> XXVII. Hugo rex. Remense concilium. Gerbertus papa.

XXVI. Lotharius rex. Carolus rex. Exstinctio Carolimagni dynastiae.

1  Mense Maio, feria VI, sanguis super operarios pluit. 2  Eodem anno, mense Septembri, Ludovicus rex post multas tribulationes mortuus est, et Remis in basilica Sancti Remigii supultus est. 3  Lotharius autem filius eius Remis in regem unctus est, et VII annis strenue regno potitus est. 4  Tunc Hugo Magnus Aurelianensis dux Francorum, cunctis proceribus sublimior divitiis et potentia viguit. 5  Hic filiam Ottonis imperatoris coniugem habuit, quae tres ei filios peperit, Hugonem, et Ottonem, et Henricum, et filiam nomine Emmam, quae Richardo seniori Normannorum duci nupsit, sed sine liberis obiit. 6  Secundo anno Lotharii regis, mense Augusto, Hugo Magnus Pictavis civitatem obsedit. 7  Sed Dominus, meritis sancti Hilarii praesulis et patroni eiusdem urbis, terribiliter intonuit. 8  Vehemens autem turbo papilionem ducis disrupit, ipsumque cum exercitu suo stupor nimis invasit, et statim ab urbis obsidione fugavit. 9  Eodem anno Gislebertus Burgundiae dux mortuus est, et Otto filius Hugonis gener eius ducatu potitus est. 10  Verum, non multo post idem sine liberis obiit et Henricus frater eius successit. 11  Tunc Ansegisus Trecarum praesul a Rodberto comite de civitate eiectus est, et in Saxoniam ad Ottonem imperatorem profectus est. 12  Inde adductis Saxonibus, diu Trecas obsedit. 13  Duo siquidem duces, Helpo et Bruno cum exercitibus suis eum adiuvabant. 14  Quondam venientibus illis depraedari Senones, occurrerunt Archembaldus archiepiscopus, et Rainardus comes vetulus, eorumque phalanges; et commisso praelio, interfecerunt Helponem ducem et multos Saxones. 15  Quod Bruno socius eiusdem videns, obsidionem reliquit, et in patriam suam moestus remeavit. 16  Lotharius rex Lotharii regnum recuperavit, ac ad palatium Aquisgrani, ubi Otto imperator cum uxore sua manebat, cum exercitu copioso venit, et hora prandendi, nemine contradicente, introivit. 17  Otto autem, cum uxore et populo fugiens, palatium reliquit. 18  Deinde reverso in Francia cum victoria Lothario, praefatus imperator exercitum congregavit, Parisius venit, suburbium illius incendit, ibique nepos ipsius augusti, cum aliis pluribus, armis Gallorum interiit. 19  Lotharius igitur rex Hugonem ducem Francorum et Henricum ducem Burgundionum convocavit, et in hostes irruit. 20  Fugientes vero usque Suessionem persequi non destitit. 21  Illi autem, persequentium terrore, fluminis Axonae alveum impetuose ingressi sunt, ibique vadum nescientes plurimi perierunt. 22  Plures itaque aqua consumpsit quam gladius, fluvius enim ripas suas impleverat; unde ibidem tanti dimersione perierunt, ut aqua redundaret cadaveribus mortuorum. 23  Lotharius autem rex tribus diebus totidemque noctibus hostes constanter persecutus est. 24  Deinde in ipso anno praefatus rex cum imperatore Remis, contra voluntatem ducum et exercitus Francorum, pacificatus est; eique Lotharingiam, quod Francos magis contristavit, largitus est. 25  Anno ab Incarnatione Domini 976, Lotharius rex mortuus est, et Remis in basilica Beati Remigii sepultus est. 26  Ludovicus vero filius eius XI annis regno potitus est, et defunctus in basilica Sancti Cornelii martyris Compendio sepultus est. 27  Carolus autem frater eius regnare voluit, sed Hugo Magnus Hugonis Magni filius contra illum rebellavit, et collecto exercitu copioso, Laudunum, ubi Carolus cum uxore sua commanebat, obsedit. 28  Tandem ille indignatus de civitate cum armatis prosiluit, Hugonem cum exercitu suo certando fugavit, et mapalia eorum incendit. 29  Cernens itaque Hugo dux, quod fortitudine Carolum superare non posset consilium iniit cum Ascelino Lauduni vetulo praesule, et consiliario Caroli. 30  Porro ille ordinis sui et aetatis, contiguaeque sibi mortis immemor, Achitophel et Iudam imitatus, non erubuit fieri traditor. 31  Noctu enim quiescentibus cunctis, Laudunum prodidit, et Hugo Carolum cum uxore sua, Herberti videlicet comitis Trecarum filia, vinxit, et Aurelianis in turre diutinae custodiae mancipavit. 32  Illic Carolus duos filios, Ludovicum et Carolum, genuit, et exinde progenies Caroli Magni regnare in Francia desiit.



Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, LIBER PRIMUS., , XXV. Imperatores Romani. Pippinus. Carolus Magnus. Imperatores Constantinopolitani. <<<     >>> XXVII. Hugo rex. Remense concilium. Gerbertus papa.
monumenta.ch > Ordericus Vitalis > Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, p1, p2, XXVI. Lotharius rex. Carolus rex. Exstinctio Carolimagni dynastiae.